라틴어 문장 검색

Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:2)
Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:2)
tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 8:5)
Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:2)
annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 2:2)
Varro epistolicarum quaestio- num "inter mensem Februarium, qui tunc esset extremus, et inter calendas Martias, quae tunc erant primae";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 438)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
triumphavit mense intercalario pridie Kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 706:1)
tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 128:2)
intercalariae fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 539:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION