라틴어 문장 검색

Quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:3)
Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 110:5)
quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomeri iure potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 110:5)
146. Hoc rerum in contextu, oportet potissimum intendatur animus in communitates aboriginum, in earumque traditiones culturales.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:1)
6. si quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem115)
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 21:2)
bello deinde Aborigines Troianique simul petiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:1)
victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 30:3)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
res praeterea contra Apulos et Etruscos et Umbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha15)

SEARCH

MENU NAVIGATION