라틴어 문장 검색

Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 1:1)
Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 6:1)
Tigranes Armenius castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum spectaret aciem Romanorum quae quatuordecim millia non excessit contra se tendentem, in scommate illo suo sibi placuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:9)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
advolat Armenius certo mucrone recisos edoctus mollire mares damnoque nefandum aucturus pretium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:30)
sufficerent Etrusca mihi Campanaque culta et Quincti Curiique seges, patriaeque petenti rusticus inferret proprias dictator aristas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:67)
quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem auxilio?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:155)
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti robora, praecipuos electa pube maniplos disponit portuque rates instaurat Etrusco.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:274)
quid palmitis uber Etrusci, quid mihi nescioquam proprio cum Thybride Romam semper in ore geris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:187)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
scis, quo more Cydon, qua dirigat arte sagittas Armenius, refugo quae sit fiducia Partho:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:325)
clarescit Etruscum litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:296)
sed, cum transnaret, Etruscis ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:212)
mixtis hic Colchus Hiberis, hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus Armenius;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:81)
quorum alter Etruscum pertulit exilium;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:127)

SEARCH

MENU NAVIGATION