라틴어 문장 검색

omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:2)
multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros, quorum neminem nisi iuvante deo talem fuisse credendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 165:3)
Cum multis locis nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:1)
Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 256:2)
nullam enim civitatem se in Graecia nosse quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 545:1)
Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnes non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 41:1)
nam apud Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 122:1)
Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:3)
Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse fateor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 6:1)
haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 262:1)
Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:15)
sed festinato ad se in civitatem Constantinopolim, quae caput totius est Graeciae, regia via contenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:6)
Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:1)
Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장25)
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION