라틴어 문장 검색

Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:2)
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:1)
Barcinona civitas Hispaniae, quae iam pridem a nobis desciverat, per Zatun praefectum ipsius nobis est reddita.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 120:2)
Inde Abdellam Sarracenum cum filio suo Hludowico in Hispanias reverti fecit et filium suum Pippinum ad Italiam misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 123:3)
Hadefonsus rex Galleciae et Asturiae praedata Olisipona ultima Hispaniae civitate insignia victoriae suae loricas, mulos captivosque Mauros domno regi per legatos suos Froiam et Basiliscum hiemis tempore misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 129:1)
Ipsa aestate capta est Barcinona civitas in Hispania iam biennio obsessa;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 151:1)
In Hispania vero Navarri et Pampilonenses, qui superioribus annis ad Sarracenos defecerant, in fidem recepti sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 174:3)
Qui iuxta consuetudinem suam de Hispania egressi primo Sardiniam adpulsi sunt ibique cum Sardis proelio commisso et multis suorum amissis - nam tria milia ibi cecidisse perhibentur - in Corsicam recto cursu pervenerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:2)
Adeo illo anno in omnibus locis adversa fortuna fatigati sunt, ut ipsi sibi hoc accidisse testati sint, eo quod anno superiore contra omnem iustitiam de Patalaria insula sexaginta monachos asportatos in Hispania vendiderunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:4)
At in occiduis partibus domnus Hludowicus rex cum exercitu Hispaniam ingressus Dertosam civitatem in ripa Hiberi fluminis sitam obsedit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 189:1)
Mauri quoque de Hispania Corsicam ingressi in ipso sancto paschali sabbato civitatem quandam diripuerunt et praeter episcopum ac paucos senes atque infirmos nihil in ea reliquerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 191:2)
Aureolus comes, qui in commercio Hispaniae atque Galliae trans Pirineum contra Oscam et Caesaraugustam residebat, defunctus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 195:1)
Mauri de tota Hispania maxima classe conparata primo Sardiniam, deinde Corsicam appulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 198:1)
Imperator Aquasgrani veniens mense Octimbrio memoratas legationes audivit pacemque cum Niciforo imperatore et cum Abulaz rege Hispaniae fecit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 203:1)
et propter famam classis, quae et de Africa et de Hispania ad vastandam Italiam ventura dicebatur, Walanem filium Bernhardi patruelis sui cum illo esse iussit, quoadusque rerum eventus securitatem nostris adferret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 214:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION