라틴어 문장 검색

Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breves, Invida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIII1)
nomina parcarum Clotho Lachesis Atropos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2211)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:34)
Lachesis nulla revoluta manu.
(세네카, 오이디푸스 13:5)
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri, scilicet infausta Lachesis cunabula dextra attigit, et gremio puerum complexa fovebat Invidia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus52)
longi tu sola laboris conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis, qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras, cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes, scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 15)
nec minus auditi, si mens accepta, merentur ture deos, fractisque obtendunt limina silvis, ecce metu subito - Lachesis sic dura iubebat - impulsae mentes, excussaque gaudia patri, et turbata' dies.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권86)
"dicam equidem, quo me Lachesis, quo torva Megaera usque sinunt:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권284)

SEARCH

MENU NAVIGATION