라틴어 문장 검색

laribus pellit, detrudit avitis finibus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:84)
denique non dives sub te pro rure paterno vel laribus pallet;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:53)
inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장4)
Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus et aestiuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:3)
exornati Lares in ipso sacrificii apparatu conciderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:4)
Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:4)
Poetae tenero, meo sodali velim Caecilio, papyre, dicas, Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 351)
donasset iamne catenam ex voto Laribus, quaerebat;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장45)
inmolet aequishic porcum Laribus;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장120)
restitere Iuventas et Terminus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 58:2)
Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par orbi terrarum esse coepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 1:1)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:1)
Sed postquam leges bello siluere coactae, Pellimur e patriis laribus, patimurque volentes Exsilium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION