라틴어 문장 검색

quod Mantua contumax Homero adiecit Latiaribus loquelis, aequari sibimet subinde livens busto Parthenopam Maroniano;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem40)
quae si quispiam ut Graeca, sicut sunt, et peregrina verba contempserit, noverit sibi aut semper 2 huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 4)
sic tamen quod, qui inter matronarum cathedras codices erant, stilus his religiosus inveniebatur, qui vero per subsellia patrumfamilias, hi coturno Latiaris eloquii nobilitabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 4:4)
illud appone, quod tantum increbruit multitudo desidiosorum ut, nisi vel paucissimi quique meram linguae Latiaris proprietatem de trivialium barbarismorum robigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interemptamque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:3)
at uterque vatum si lyrae poeticae Latiare carmen aptet absque Dorico, Venusina, Flacce, plectra ineptus exeras Iapygisque verna cygnus Aufidi Atacem tonare cum suis oloribus cana et canora colla victus ingemas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:14)
Megalenses enim et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune celebrantur;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:2)
nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 677:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION