라틴어 문장 검색

Unde, si non esset alius modus fiendi nisi generatio, nihil universaliter esset factum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:4)
Ideo philosophus vivit sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem, cum onmes virtutes in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes superiores et actiones earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam, quae est speculatio veritatis et delectatio in illa, et praecipue veritatis primae;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:1)
si enim in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:10)
Considerans etiam quod necesse est hanc causam esse aeternam et incommutabilem, semper uno modo se habentem, si enim ipsa non esset aeterna, universaliter nihil esset aeternum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 9:1)
Et iterum cum quaedam in mundo sint entia nova, et unum novum non potest esse causa sufficiens alterius novi, ut ex se patet, sequitur manifeste quod omnia nova quae sunt in mundo universaliter sunt ex causa aeterna.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 9:2)
1. Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino singulari domino Henrico divina providentia Romanorum Regi et semper Augusto, devotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac universaliter omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 45:1)
Et cum universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans accensus Ignis eterni fiamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine voluisset;
(단테 알리기에리, Epistolae 49:2)
Que si ita se habent, non dubium est quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliter principandum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:23)
14 Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:2)
Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:19)
Hinc est quod Herodes, quamvis ignorans quid faceret, sicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decreto, Cristum Pilato remisit ad iudicandum ut Lucas in evangelio suo tradit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:19)
unde Lucas incipit superius sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:10)
unde parum post verba premissa dicit Lucas:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:13)
Lucas vero scribit Petrum etiam dixisse Cristo, parum supra verba premissa de gladiis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:54)
propter quod dicebat Lucas ad Theophilum "que cepit Iesus facere et docere".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION