라틴어 문장 검색

hic locus est in quo, tibia docta, sones, quae non iure vado Maeandri iacta natasti, turpia cum faceret Palladis ora tumor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b3)
sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 507:1)
consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Tralles Ephesumque divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 525:3)
summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 665:1)
lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, restituit regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida quae libera fuissent quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 670:1)
ea quoque iis pars Cariae data quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 673:3)
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)
transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 139:1)
ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 144:2)
maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum deinde Ionas in sinum maris editur qui inter Prienen et Miletum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 147:1)
Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 481:2)
et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 146:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION