라틴어 문장 검색

Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 1:2)
ad athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:2)
nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 1:1)
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia[m] inter athletas;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:2)
eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 3:1)
Quis circum pagos et circum compita pugnaxmagna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0126)
togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:3)
Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:4)
ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:5)
Persius censoremve tuum, vel quod trabeate salutas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3823)
idem Quirinus, unde trabeatum consulem aperire portas dicunt, eo habitu quo Quirinus fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 61012)
et cum Olympiae hostiae caeduntur, cruor earum, in Alpheum infusus, in Arethusam exit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 45)
atque etiam cum ad fluvium Sagram Crotoniatas Locri maximo proelio devicissent, eo ipso die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae proditum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:4)
ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:1)
sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION