라틴어 문장 검색

Et tua sic latos spargantur membra per agros , Tamquam quae patrias detinuere vias . Aere Perilleo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono . Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta More bovis Paphio clausus in aere gemas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:4)
Tum vero Paphius plenissima concipit heros verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem ore suo non falsa premit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:8)
quam pudet hoc illis persuasum talibus, ut se Romanasque acies censerent Martis amore posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter venditat Aeneadasque suos successibus auget!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권92)
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae, cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2202)
Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:8)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)
proxima quin etiam festorum adflata calore iam minus alget hiemps, speciemque tenentia vernam hoc dant vota loco quod non dant tempora mundo, tum Paphie dextram iuvenis dextramque puellae complectens paucis cecinit sollemnia dictis, ne facerent vel verba moram:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 46)
"quanta est Paphii reverentia, mater, numinis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam46)
hunc multo Paphie saturabat amomo, hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 41)
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et Serica pectore ponunt pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 43)
totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus praeterit et gelido spargit miserata flagello.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus5)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)

SEARCH

MENU NAVIGATION