라틴어 문장 검색

ille pater rerum, qui saecula dividit astris, inter prima poli te quoque sacra dedit et fragilem nostri miseratus corporis usum telluri medicas fundere iussit aquas, Parcarumque colos exoratura severas flumina laxatis emicuere iugis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus36)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
iamque audax animi fidaeque oblita parentis fraude Dionaea riguos Proserpina saltus (sic Parcae iussere) petit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:3)
saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:68)
una omnes gaudent superi, venturaque mundo tempora aquaeque vias cernunt sibi crescere Parcae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 532:1)
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:1)
talia praefantes quondam felicia Pelei carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:1)
quod scibant Parcae non longo tempore abesse, si miles muros isset ad Iliacos:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b9)
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam, quem sequitur custos augustae vernula capsae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X48)
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, multorum exitio perdocti quod sumus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:13)
at vigiles mundi magnum versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:1)
Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
Nam pignora iuncti Sanguinis, et diro ferales omine tedas Abstulit ad manes, Parcarum, Iulia, saeva Intercepta manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:52)
lassant rumpentes stamina Parcas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION