라틴어 문장 검색

alii dicunt Cybelum sacerdotem eius primum fuisse in Phrygia, et ab eo Cybelen dictam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1113)
Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samothraciam nominavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2073)
graviter s. c. thymbrae herbae genus est abundantis in Phrygia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 311)
Dianae item plures, prima Iovis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, secunda notior quam Iove tertio et Latona natam accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 58:1)
Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles Arboris e trunco serpentis saucia morsu Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem Semianimum et varia graviter cervice micantem Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans Iam satiata animos, iam duros ulta dolores Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 153:3)
hic Iovis altisoni subito pinnata satelles arboris e trunco serpentis saucia morsu subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem semianimum et varia graviter cervice micantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:3)
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra attigit, inluxisse diem Iactantibus horis, qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3202)
angulus hic portae in capite est, hic continet omnem saxorum seriem constructaque limina firmat, quem qui rite suis per propugnacula muris noverit insertum, seque ac sua moenia vallo praecingat triplici celsa stans eminus arce, fretus amore petrae castis et pervigil armis, non illum regina Tyri, non accola magni Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus tempora pinnatis redimitus nigra sagittis, quin si fulmineos cogens ad bella gigantas allophilus tua castra velit delere tyrannus, tutus eris, nec te firma statione movebit ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse, qui regit aerio vanas sub sole tenebras, nam vanum quidquid sol aspicit, ex elementis cuncta solubilibus fluxoque creamine constant.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1122)
"hoc solo sancta ad donaria vultum munere convertens liquido 1 oblectatur odore, sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis pinnatum tenera plumarum veste colubrum rimante ingenio docte internoscere mixtum innocuis avibus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1225)
pinnata senex spicula Chiron,
(세네카, Thyestes 880:1)
in Asia Phrygiam utramque - alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant - et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 483:1)
an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnes atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 567:1)
pinnata quidam volunt ideo hic Famam pinnatam a poeta inductam, quia tumultum et res adversas nuntiet, ut illud tangere videretur, quod qui bellum nuntiaret pinnatas litteras diceretur adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4711)

SEARCH

MENU NAVIGATION