라틴어 문장 검색

forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 83:1)
Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, tradito servis publicis familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 84:1)
eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 417:1)
inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 205:1)
si illis qui ad Calorem fluvium interfectum memorant credere velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 267:2)
hinc est quod paulo post Potitii tantum facit commemorationem, ut 'primusque Potitius ibat'. quod autem dicit 'domus Herculei custos Pinaria sacri' non est contrarium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 26911)
quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2703)

SEARCH

MENU NAVIGATION