라틴어 문장 검색

Poenico bello secundo Musa pinnato gradu se bellicosam in Romuli gentem feram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:3)
quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut verum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:3)
Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:5)
Primo loco statuendi conditores imperiorum, quales fuerunt Romulus, Cyrus, Iulius Caesar, Ottomannus, Ismael.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:3)
rapuere tremendas Hannibali Pyrrhoque togas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:281)
"Ignosce parenti, Romule, quod serus temeratis fascibus ultor advenio:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:89)
me potius saevi manibus permittite Pyrrhi, me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:77)
Sublimi certe Curium canit ore vetustas, Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum, nec magis insignis Pauli Mariique triumphus, qui captos niveis reges egere quadrigis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:36)
plus fuga laudatur Pyrrhi quam vincla Iugurthae;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:37)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
aequalis mihi Pyrrhus erat, cum Pergama solus verteret et patri non degeneraret Achilli.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:218)
pauper erat Curius, reges cum vinceret armis, pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:256)
an quisquam Tigranen armaque Ponti vel Pyrrhum Antiochique fugam vel vincla Iugurthae conferat aut Persen debellatumque Philippum?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:194)

SEARCH

MENU NAVIGATION