라틴어 문장 검색

priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua consalutaverat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 71:1)
deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 172:1)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe quo Iovem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 416:1)
Sed postea Tarquinius Demarati exulis Corinthii filius Priscus, quem quidam Lucumonem vocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:1)
hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 225:1)
Iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:10)
huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 60:1)
nam et Rhamnetem et Romulum, quos in ducum ordinem non numeravit, reges fuisse dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6557)
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:1)
Feretri inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 116:1)
"Nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris volentibus deus est, et divi ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:17)
hic regem Tuscorum Lartem Tolumnium, a loco dictum, occidit et secunda post Romulum opima spolia revocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8414)
inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 1:2)
Qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION