라틴어 문장 검색

aram deinde cum sacris tamquam deo condidit, quae Saturnalia nominavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:3)
Tot seculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:4)
Alia Saturnaliorum causa sic traditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:1)
et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 30:1)
Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 32:1)
Illud quoque in litteris invenio, quod, cum multi occasione Saturnaliorum per avaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores gravaret, Publicius tribunus plebi tulit, non nisi cerei ditioribus missitarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 33:1)
sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia vetustiora esse urbe Romana, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse L. Accius in Annalibus suis referat his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:3)
Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, invenio fanum Saturno ex voto consecravisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:2)
Sed, ut ad Saturnalia revertamur, bellum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 1:1)
Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:1)
licet et apud veteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est quae idoneis firmatur auctoribus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:5)
Olim expectata veniunt septem Saturnalia Mummius quoque, qui post Novium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 3:2)
A frigore fecere summo dies septem Saturnalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 3:4)
Sed Mallius ait eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia vocavisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION