라틴어 문장 검색

Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 1:1)
Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 10:1)
Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 12:1)
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:3)
Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 9:1)
Etenim si aegrotus in aequalibri temperamento quoad vestes et focum detentus esset, tepidumque bibiset et cordialia etiam temperata sumpsisset, unde naturae ipsius opus neque calore irritaretur nec frigore repelleretur, plerunque sanitas sequebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:10)
De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
ut in focis videre est per gelu acre.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:2)
Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates focus ardeat acerrime.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 240:1)
Est itaque instantia foederis experimentum illud satis vulgatum, cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvae etiam mense integro citius quam foras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:7)
sylvarum defectus, quae et focum et umbram praebeant;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:10)
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION