라틴어 문장 검색

adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths16)
at libet innuptis ficto te carpere questu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths36)
"Dico autem innuptis et viduis:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:19)
Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:5)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Pars stupet innuptae donum extitiale Minervae:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:1)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:39)
innuptae quae numquam nubit, nam virgo potest et nubere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 312)
pueri circum innuptaeque puellae more Romano, patrimi et matrimi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2382)
muliebribus armis usus obtinuit, ut innuptas 'virgines', nuptas 'mulieres' vocemus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6871)
virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 824)
ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale duro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 825)
Cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perlicere voluerunt, me severum vehementemque praebeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:1)
qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis, ego tum gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION