라틴어 문장 검색

At vero T. Veturius et Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:1)
Postumius T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus hospes noster, qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:6)
et hercule sunt res difficiles ad explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 2:8)
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)
rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:4)
duumviri perduellionem iudicent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:2)
si a duumviris provocarit, provocatione certato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:3)
hac lege duumviri creati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 274:1)
tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 428:1)
pervicere certe ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 429:1)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:3)
Marcius Coriolanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent ne bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha26)
versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 84:1)
Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 86:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION