라틴어 문장 검색

Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 31:1)
Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 13:2)
et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula, circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud (ut fit) defendentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 29:3)
Per hoc itaque, quod Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:3)
Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:3)
Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:4)
Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:1)
Convenerunt apud Melrosse abbatiam Cisterciorum, ubi rex tum morabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:16)
extructaque apud nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula et cauponae et posita veno inritamenta luxui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장4)
ipsa insuper urbanarum ecclesiarum conventicula rarescunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:4)
etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:4)
Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conuenticula, sedesque plurimae agminum laetantium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION