라틴어 문장 검색

σκοπο`σ (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem οὐ παρα` τοῦτο. ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:14)
verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 18 1:4)
sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 1:3)
eo magis quo major est aberratio ab hac proportione; atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:21)
aberratio ab hac proportionalitate ut tanto major sit, quanto major est proportio vis hujus tertiae ad vires caeteras.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:26)
Orbis vero PAB aberrationem a forma Elliptica praefata haec vis tertia duplici de causa adaugebit, tum quod non dirigitur a P ad S, tum etiam quod non sit proportionalis quadrato distantiae PS.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:27)
Hallucinantur igitur qui credunt resistentiam projectilium per infinitam divisionem partium Fluidi in infinitum diminui.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 62:2)
Hallucinantur igitur qui credunt agitationem partium flammae ad pressionem per Medium ambiens secundum lineas rectas propagandam conducere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 16:2)
Nam aberratio quam minima à ratione duplicata (per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I.) motum Apsidum in singulis revolutionibus notabilem, in pluribus enormem efficere deberet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 6:6)
Alucinare dicitur vana somniari, tractum ab alucitis, quos nos conopes dicimus.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XI*2)
Multi dicent eos conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti finitique mundi realitatem considerandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:3)
Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION