라틴어 문장 검색

Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Nam simul quemque conspexerit speciosae formae iuvenem, venustate eius sumitur et illico in eum et oculum et animum detorquet:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:13)
"Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:89)
"Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens."
(아풀레이우스, 변신, 5권76)
"Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:40)
Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:2)
Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:4)
Duarum sane epistularum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quo modo aberravit et diu quaesita non potuit reperiri;
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:4)
Neque tamen illud eum fugit, a via pacis aberrare illum qui eam nimio plus videatur appetere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:11)
Sensus enim per se res infirma est, et aberrans:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:9)
Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:4)
reliqua miris modis ad ea detorquentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 131:2)
Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a via omnino aberraverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:1)
Verum de istis largitoribus non multum aberraverit, qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:5)
Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION