라틴어 문장 검색

frigida rura carpamus carpere cogamus animalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3241)
" Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:8)
Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, aut Apollinarem, aut caeteros tractatores, quorum in quibusdam libros Ecclesia non recipit, quia operis mei et studii est multos legere, ut ex plurimis multos flores carpam, tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:25)
Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
A magistra autem arce Darsiani, quae huic portae proxima erat, Turci exsurgentes audito [0491C] tumultu, lapidum jactu Gallos abegerunt, sociosque eorum qui immissi erant minime ad portam pervenire, ut hanc aperirent, passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:6)
per montana carpebant, ipsum principem a longe intuentes et agnoscentes, plurimum [0493D] admirati sunt cur solus ab arcis praesidio per devia declinaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:3)
In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:3)
Turci itaque, qui ad pontem ab equis descendentes pede praecurrerant, videntes se non posse obsistere, nec viros Christianos a ponte abigere, sed equos suos posse sagittarum [0508D] grandine perire, versi in fugam et ad equos quantocius properantes, ipsos ascenderunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:3)
Quapropter rex ira motus, caeterique nobiles et ignobiles, qui secum remanserant, nempe Willhelmus de Montpelir, Wernerus de Greiz, Geldemarus Carpent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:2)
Tandem virtute Turcorum intolerabili et Sarracenorum invalescente, Christianos cum principe suo Baldewino a faucibus in arcu et jaculis abegerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:11)
Verum Christiani, qui in ipso urbis Japhet littore consistentes, ad eventum rei perspiciendum, et ut subvenirent naufragantibus concurrerant, viso conchristianorum periculo, nimia impugnatione resistentes, [0637B] importunam multitudinem abegerunt, donec Dei auxilio repulsis gentilibus in liberatione fratrum suorum praevaluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:7)
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 19:1)
Malorum enim solatium est bonos carpere,dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:10)
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 20:1)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION