라틴어 문장 검색

sive quod parvulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis, in plenitudinem perfectae aetatis adolescant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:27)
"quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:13)
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:4)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
(불가타 성경, 호세아서, 1장8)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION