라틴어 문장 검색

Dux vero in cunctis voluntati fratrum satisfaciens, Jerusalem remeare decrevit, eo quod potestas urbis in tuitione et defensione ipsius collata sit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:2)
Viri vero et cives [0564B] Assur, audito quod dux remeabat, et cum Reymundo caeterisque in concordiam redierat, de salute urbis et pace foedus cum duce pepigerunt, obsides tributorum et civitatis constituentes illi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:4)
Post haec verba Tankradus, civitate sibi tradita, et tutela suorum in ea constituta, Antiochiam cum Bothero et caeteris obsidibus remeavit in fide data et suscepta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 46:1)
Gozelinus reditum et divisionem illorum intelligens, insecutus est remeantes cum centum et quinquaginta equitibus et centum peditibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:4)
Quae peracto negotio ad propria remeavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:6)
Et eo relicto ad propria remeavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:19)
Inde valedicto iuvenis laetus ad propria remeavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:4)
Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:5)
Sapiens enim cum illud divinum inquirit, absolvit animam suam corpore, et ejus ablegat contubernium, cum illam veri tractat scientiam, quam velut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:6)
sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati (Gen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:8)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:9)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:1)
sed remeabo tandem ad coepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 6:3)
et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION