라틴어 문장 검색

nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, quod nunc abolevit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4233)
Illi me comitem et consanguinitate propinquum pauper in arma pater primis huc misit ab annis, dum stabat regno incolumis regumque vigebat consiliis, et nos aliquod nomenque decusque gessimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:5)
Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:7)
quisnam impacata consanguinitate ligavit Fortunam Invidiamque deus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam50)
Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI. 1:1)
belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate - nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt - et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 161:1)
fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, cum re nomen quoque vetustate abolevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 234:4)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
in bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebatur, legati Latini ad Volscos convertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 195:3)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)
aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 507:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION