라틴어 문장 검색

Tu, cui frequenter arma et armatos 2 inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas,3 si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:1)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, cum re nomen quoque vetustate abolevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 234:4)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse quam privatus in sollemni gentis fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 549:1)
gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius vocaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 219:1)
aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 507:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION