라틴어 문장 검색

si nullam nostris vltra spem ponis in armis insinuatione utitur, id est callido et subtili aditu ad persuadendum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4111)
Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:7)
eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:1)
quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:2)
his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:1)
quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.6)
Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:1)
fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, cum re nomen quoque vetustate abolevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 234:4)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 507:3)
namque inter principium et insinuationem hoc interest, quod principium est aperta rei enuntiatio, insinuatio autem, ut diximus, est callida et subtilis oratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4114)

SEARCH

MENU NAVIGATION