라틴어 문장 검색

Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae Pallados et templi limina, Cosme, novi Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque Stat coma et in pectus sordida barba cadit, Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati, Cui dat latratos obvia turba cibos, Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIII1)
Nescit, cui dederit Tyriam Crispinus abollam, Dum mutat cultus induiturque togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVIII1)
Non hoc Crispinus te, sed abolla rogat.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVIII3)
duplicem amictum id est abollam, quae duplex est, sicut chlamys:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4211)
risus enim est quidam poeta, qui ait "praetextam in cista mures rosere camilli".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1814)
condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 83:4)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권171)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:4)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)

SEARCH

MENU NAVIGATION