라틴어 문장 검색

animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 49:1)
Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 16:1)
Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:3)
Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea mutare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:5)
quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea mutare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:5)
Admodum altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:4)
huius Apollineae currum comitantur Amyclae, quos Pylos et dubiis Malea vitata carinis plaudentique habiles Caryae resonare Dianae, quos Pharis volucrumque parens Cythereia Messe, Taygetique phalanx et oloriferi Eurotae dura manus, deus ipse viros in pulvere crudo Arcas alit nudaeque modos virtutis et iras ingenerat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권98)
Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 32:1)
quam ingeneravit natura utrisque est eritque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 311:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION