라틴어 문장 검색

Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:3)
Admodum altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:4)
ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장10)
hinc, Romane, tibi petis salutem, et contra Scythicae plagae catervas, si quos Parrhasis ursa fert tumultus, Eorice, tuae manus rogantur, ut Martem validus per inquilinum defendat tenuem Garumna Thybrim.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:12)
Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION