라틴어 문장 검색

qui a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis, Sacrani ab Aboriginibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)
agresti palaestra rustica luctatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5311)
palaestra autem, dicta est vel ἀπο` τῆσ πάλησ, id est a luctatione, vel ἀπο` τοῦ πάλ- λειν, hoc est a motu urnae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5312)
Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:3)
est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:12)
nam cum Academicis incerta luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 56:2)
146. Hoc rerum in contextu, oportet potissimum intendatur animus in communitates aboriginum, in earumque traditiones culturales.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:1)
Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:5)
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 21:2)
bello deinde Aborigines Troianique simul petiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:1)
victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 30:3)
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION