라틴어 문장 검색

"Hic utpote vivus quidem sed tum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur ad suum nomen ignarus exsurgit et in exanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter occlusis, per quoddam foramen pro-sectis naso prius ac mox auribus vicariam pro me lanie-nam sustentavit:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:83)
"Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:34)
Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:2)
"Thrasyllus vero cognitis omnibus, nequiens idoneum exitum praesenti cladi reddere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, sponte delatus ibidem ad sepulchrum, Ultronea vobis, infesti Manes, en adest victima saepe clamitans, valvis super sese diligenter obseratis inedia statuit elidere sua sententia damnatum spiritum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:98)
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te;
(불가타 성경, 집회서, 1장39)
et hoc est quod dixit 'ignemque removit'. sane 'absconditum' dicitur, non 'absconsum', quia 'conditum' facit, non 'consum'. excuderet eliceret, hoc est usus ipse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1353)
Si abscondero hunc hic, malum est, quia puer eciam eius est hic absconsus;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION