라틴어 문장 검색

Hic non consenserat consilio et actibus eorum ?ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,
이 사람은 의회의 결정과 처사에 동의하지 않았다. 그는 유다인들의 고을 아리마태아 출신으로서 하느님의 나라를 기다리고 있었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장51)
Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
그러자 신자가 된 많은 사람들이 나서서 자기들이 해 온 행실을 숨김없이 고백하였다. (불가타 성경, 사도행전, 19장18)
Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
그리고 다른 요구 사항이 있으면 정식 집회에서 해결하십시오. (불가타 성경, 사도행전, 19장39)
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
우리가 한 몸 안에 많은 지체를 가지고 있지만 그 지체가 모두 같은 기능을 하고 있지 않듯이, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장4)
nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
서로 거짓말을 하지 마십시오. 여러분은 옛 인간을 그 행실과 함께 벗어 버리고, (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장9)
Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curavit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:4)
Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:10)
Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:2)
quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:2)
sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:7)
Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:10)
Sic et beatus Petrus in Actibus apostolorum Spiritum sanctum Deum esse profitetur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:13)
De quo iterum Spiritu in eisdem Actibus continetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:16)
Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:11)
At jam absolvi a malitia Deus non posset, quia omnia novit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION