라틴어 문장 검색

Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
Tandem Baldewinus de infortunio tam egregiorum [0523B] virorum condolens, Balam multum de iniqua fraude redarguit, de jurejurando admonet, et quatenus captos suos restituat, pondus auri et byzantiorum pro eorum redemptione recipiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:4)
Quod videns puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea deplevit et pauperibus distribuit etde penu vinum extraxit et carnes quas habebat egentibus erogavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:7)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestius exspectabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:3)
At ille deum fidem clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quiritabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:1)
Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 9:2)
Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 25:1)
Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum navigia urgere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 16:1)
nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tanquam commictae spurca saliva lupae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 994)
II. [Hanc epistolam scripsit Dantes Alagherii Oberto et Guidoni comitibus de Romena post mortem Alexandri comitis de Romena patrui eorum condolens illis de obitu suo]
(단테 알리기에리, Epistolae 7:1)
at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes quiadsideat, fomenta paret, medicum roget, ut tesuscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION