라틴어 문장 검색

idque sermone simplici et minime abstruso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:3)
Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint praealti), ubi nives perpetuo durant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:4)
Est autem iste motus valde abstrusus, nec bene inquisitus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:3)
Astrologus quidam abstrusus et parum notus asserit nisi in caussa fuissent res duae constantes (una quod stellae fixae aequalem inter se distantiam perpetuo servent, altera quod motus non diurnius non variet ), ne momentum quidem temporis individuum aliquod durare potuisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:6)
quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum velut theatri efficit speciem.
(카이사르, 아프리카 전기 37:7)
adparent infra latebrae, quas gurges opacus inplet et abstrusos ducit in antra sinus);
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus19)
melius magnoque petendum credis in abstrusa rerum ratione morari?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:76)
nam lux altissima fati occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes intrat et abstrusos explorat fama recessus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:150)
Nec sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:3)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)
igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장9)
Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum praealtis paludibus arma equi haurirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장1)
continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:3)
Muros turresque urbis praealtum mare ambiebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION