라틴어 문장 검색

Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 13:1)
Sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 5:1)
Contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit, et praeferendus modis omnibus ante dicto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 3:1)
A iure tamen iustitiaque crebro discedens, ferreus cognitor erat uno quasi praecipuo tolerabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:1)
Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 32:2)
quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:5)
Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrarias ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 5:1)
respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
"In verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:7)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
"Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:5)
duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:3)
Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:9)
In aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen, donec corrigatur, tolerabilius sustinetur.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION