라틴어 문장 검색

Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
unde abusio, quae κατάχρησισ dicitur, necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:1)
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod proximo est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 253:1)
est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:3)
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:1)
qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum possit dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION