라틴어 문장 검색

Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:1)
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 1:2)
atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 1:3)
MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 2:1)
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 7:1)
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:1)
At nova academia acatalepsiam dogmatizavit, et ex professo tenuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:2)
Hinc schola Academiae novae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:8)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuvant:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:11)
neque se neque reliquos municipes pati posse C.
(카이사르, 내란기, 1권 13:3)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum , sed Academiae spatiis consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION