라틴어 문장 검색

Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
At nova academia acatalepsiam dogmatizavit, et ex professo tenuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:2)
Hinc schola Academiae novae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:8)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum , sed Academiae spatiis consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 6:1)
Dividitur ergo ista pars, seu tertia cantica, que Paradisus dicitur, principaliter in duas partes, scilicet in prologum et partem executivam.
(단테 알리기에리, Epistolae 110:3)
44. De parte prima est sciendum quod, quamvis communi ratione dici posset exordium, proprie autem loquendo non debet dici nisi prologus;
(단테 알리기에리, Epistolae 111:1)
quod Philosophus in tertio Rhetoricorum videtur innuere, ubi dicit quod "proemium est in oratione rhetorica, sicut prologus in poetica, et preludium in fistulatione". 45.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:2)
Ergo presens prologus dividitur in partes duas:
(단테 알리기에리, Epistolae 111:7)
Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:3)
Viso igitur de bonitate ac perfectione prime partis prologi, ad litteram accedatur.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:14)
88. Hec est sententia secunde partis prologi in generali.
(단테 알리기에리, Epistolae 126:1)
89. In parte vero executiva, que fuit divisa iuxta totum prologum, nec dividendo nec sententiando quicquam dicetur ad presens, nisi hoc, quod ubique procedetur ascendendo de celo in celum, et recitabitur de animabus beatis inventis in quolibet orbe, et quod vera illa beatitudo in sentiendo veritatis principium consistit;
(단테 알리기에리, Epistolae 127:1)
Academiam Alexandriae munificentissime instituendam curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.42)

SEARCH

MENU NAVIGATION