라틴어 문장 검색

alii 'vestrum' pro 'tuum' accipiunt, et ad solum Cycnum referunt, ut vos, o Calliope, precor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 18915)
quorum auctoritatem ut quibus posset modis in uicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quamquam exceptos Cornelis legibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 11장 1:3)
Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 10:1)
Ut ad alterum transeamus, vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ?
(세네카, 행복론, Liber VI 44:4)
accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:4)
Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat.
(세네카, 행복론, Liber V 121:6)
nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:12)
Quod si verba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:67)
Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:1)
quo cursv licet volatum accipere debeamus, tamen 'deserta petierit' potest ad hominem referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 801)
Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 12:4)
nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit.
(세네카, 행복론, Liber V 59:3)
quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 2:2)
Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit.
(세네카, 행복론, Liber II 159:1)
inducitur ergo Moeris familiaris Vergilii, referens Ly- cidae periculum suum et Menalcae, quem nunc pro Vergilio debemus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 120)

SEARCH

MENU NAVIGATION