-
quos inscios ac tam repentino turbine stupefactos protinus in fugam coegit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:5)
-
Tertius dehinc exercitus hac catholicorum victoria stupefactus, dum viarum errore diffugium faceret, forte applicaverunt in regione Camollae, in valle quadam juxta castrum Malbech.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:9)
-
Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 64:1)
-
Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 2:1)
-
In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 1:2)
-
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 6:1)
-
Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, acclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium, ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 23:2)
-
Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedidit occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 22:3)
-
Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:1)
-
quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est.
- (아풀레이우스, 플로리다 16:75)
-
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 22:1)
-
Ipse autem, magno applausu et laetis acclamationibus, militari quadam electione aut recognitione rex est salutatus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:3)
-
Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:32)
-
Interea rex itineribus exiguis Londinum versus contendit, populi plausibus et acclamationibus eum ubique deducentibus, quae proculdubio fuerunt sincerae et minime simulatae, quod in eo cernere erat, quia tanta alacritate et impetu fundebantur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:3)
-
21. Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:1)