라틴어 문장 검색

adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium.
(아풀레이우스, 변명 71:7)
Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:1)
Caput sine lingua pedari sententia est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 10:3)
et conveniebant ad eos fausta acclamantes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장64)
Talibus adclamat dictis infame nocentum concilium, qui perpetuis crevere rapinis et quos una facit Rufino causa sodales, inlicitum duxisse nihil;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:187)
Putationem sequitur iam pedandae vineae cura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 1:1)
Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 1:1)
adclamavere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim annis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장6)
si nocentem adclamaverant, praeceps datus trucidabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장9)
atque etiam Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobilitatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장6)
auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:1)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai uicem, adclamante populo:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:3)
ille lixis calonibusque donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:3)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION