라틴어 문장 검색

Ipsa die sacratissima natalis Domini, cum rex ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto Romanorum populo adclamatum est:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 145:2)
Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:3)
adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium.
(아풀레이우스, 변명 71:7)
et conveniebant ad eos fausta acclamantes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장64)
Talibus adclamat dictis infame nocentum concilium, qui perpetuis crevere rapinis et quos una facit Rufino causa sodales, inlicitum duxisse nihil;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:187)
Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editiorque situs ripae permittet super-ponere villam praefluenti,cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:2)
adclamavere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim annis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장6)
si nocentem adclamaverant, praeceps datus trucidabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장9)
transgressus Danuvium, qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex sed ex memoria prioris fortunae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장2)
et praefluebat amnis vado incerto, catervaeque armatorum pro munimentis constiterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장3)
Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi documentum victoriae iusserant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장1)
atque etiam Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobilitatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장6)
auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:1)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai uicem, adclamante populo:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION