라틴어 문장 검색

cyclopea saxa aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut certe Siciliam dicit, quae plurimis locis saxosa promunturia habet, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse centum alii curva haec habitant ad litora vulgo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2011)
aut propter asperitatem locorum, quia saxosa sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2752)
insperata tellure an quia saxosa loca;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2781)
quidam dux magnus Sabinos de suis locis elicuit et habitare secum fecit in saxosis montibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6842)
hinc est, quod annos a fructi- bus computat, ut "post aliquot mea regna videns mi- rabor aristas", hinc etiam illae comparationes sunt "nam neque me tantum venientis sibilus austri nec percussa iuvant fluctu tam litora nec quae saxosas inter d. f. valles".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 152)
saxosumque sonans hypanis Ponti fluvius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3691)
eo loco pulvis non glarea iniecta est (et mutabitur), et ea viae pars valde acclivis est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:5)
Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, A duce Puniceo pertulit , ipse feras . Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi , Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis . Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso praecipitere iugo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:7)
Quo simul acclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:1)
Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:1)
Nam neque me tantum venientis sibilus austri, nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae saxosas inter decurrunt flumina valles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS53)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:10)
nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION