라틴어 문장 검색

eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 48:1)
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 249:1)
censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 321:1)
solum substruatur [aliae], ut sit intactum ab rudere et pavimento;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장94)
deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장9)
quodsi caput habeat libramenta ad moenia montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장27)
cum venerint ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장29)
Quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION