라틴어 문장 검색

Similiter ab ipsa porta Warfaru, quam praesul Reymerus Reymundusque observabant, pons alius etiam infestus, ingenio antiquorum fundatus, porrigitur trans paludem quamdam, satis lutulentam et profundissimam ex impetu et inundatione assidui fontis, juxta urbem extra muros emanantis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:3)
Hac remordatione et inundatione Turcorum gravissima, et celeri fuga et reversione Christianorum ad pontem, plurimi pedites interierunt, a Turcis sagitta confixi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:7)
quae repentina imbrium in praeceps ruentium inundatione et cavatione exstitisse perhibetur et per hanc iter esse illuc transeuntium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:2)
Qui virtute et inaestimabili virorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato vallo urbis, a viris arietem impellentibus gravi impetu in momento comminuit atque dejecit et viam machinae ad interiores muros et antiquos aptavit, foramenque pergrande et horrendum jam ad urbem pertransiens, infregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:2)
Post hanc caeterasque relationes militibus restitutus, tormento cujusdam mangenae, ligatis manibus et pedibus est immissus, ut sic post primam et secundam inundationem trans muros jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:7)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
Acciditeo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:3)
Amice, noli desolari, quia multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:72)
Et ideo Agar quae advena Latine dicitur atque accola, et Cethura quae odorifera significatur, haeredes non sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:9)
Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:10)
Principales itaque disciplinas sequentibus, et indigenas accolis agnoscimus praeferendas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:13)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:1)
Iamque ad plana volutus, altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 3:1)
Quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis, per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam, ad saltus Tricorios venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION