라틴어 문장 검색

Horret avaritiam venter, propriosque negari Miratur reditus, loculi suffragia quaerit, Sed ventri loculus surdas accommodat aures.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:14)
Quas ille dare non recusavit, sed cum gratiarum actione accommodavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:4)
et omnia necessaria cum emendi licentia sibi suisque accommodaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:2)
Dixit enim Salomon,"Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audiasservum tuum maledicentem tibi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 26:2)
Bis enim peccat qui peccato obsequium accommodat,qui enim peccat, ut sanctus Prosper dixit, "Homines sic sunt diligendi,ut erores non diligantur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 3:6)
Et si inhiis bene prudens fueris ubique idem eris, et ut rerum ac temporum varietasexigit, ita te accommodes tempori, nec te in aliquibus mutes, sed potiusaptes, sicut manus que eadem est et cum in palmam extenditur et cum inpugnum restringitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:7)
et, quod plus est, bis peccat qui peccato obsequium accommodat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 78:6)
O puer, accommoda mihi parvam tuae partemcuriae pretio, quoniam in ea sub terra decem tonellos cum oleo custodirevolo;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:9)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 1:3)
Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 4:2)
Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque ferventissimam picem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 15:1)
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:1)
Sed (ut nunc cernimus), eadem loca, formata in cornuti sideris modum, effingunt theatri faciem speciosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 5:1)
Qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION